Livy, Ab Urbe Condita 5.51-54

Note: Everyone owes their thanks to Ali Kraley for this electronic text. She created an electronic version for herself and then decided that it might be useful for others, so she arranged to have it attached to the class web page.

Thanks, Ali!

[51] Adeo mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solatium aliud habuerim, quoad Ardeae vixi, quam quod procul ab his certaminibus eram, et ob eadem haec non, si millies senati consulto populique iussu revocaretis, rediturus unquam fuerim. Nec nunc me, ut redirem, mea voluntas mutata, sed vestra fortuna perpulit; quippe, ut in sua sede maneret patria, id agebatur, non ut ego utique in patria essem. Et nunc quiescerem ac tacerem libenter, nisi haec quoque pro patria dimicatio esset; cui deesse, quoad vita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam nefas est. Quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium manibus eripuimus, si recuperatam ipsi deserimus? Et quum, victoribus Gallis, capta tota urbe, Capitolium tamen atque arcem diique et homines Romani tenuerint et habitaverint, victoribus Romanis, recuperata urbe, arx quoque et Capitolium deseretur, et plus vastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet, quam adversa fecit? Equidem, si nobis cum urbe simul positae traditaeque per manus religiones nullae essent, tamen tam evidens numen hac tempestate rebus affuit Romanis, ut omnem negligentiam divini cultus exemptam hominibus putem. Intuemini enim horum deinceps annorum vel secundas res vel adversas; invenietis omnia prospera evenisse sequentibus deos, adversa spernentibus. Iam omnium primum Veiens bellum - per quot annos, quanto labore gestum! - non ante cepit finem, quam monitu deorum aqua ex lacu Albano emissa est. Quid haec tandem urbis nostrae clades nova? Num ante exorta est, quam spreta vox caelo emissa de adventu Gallorum, quam gentium ius ab legatis nostris violatum, quam a nobis, quum vindicari deberet, eadem negligentia deorum praetermissum? Igitur victi captique ac redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus, ut terrarum orbi documento essemus. Adversae deinde res admonuerunt religionum. Confugimus in capitolium ad deos, ad sedem Iovis optimi maximi; sacra in ruina rerum nostrarum alia terra celavimus, alia avecta in finitimas urbes amovimus ab hostium oculis; deorum cultum, deserti ab diis hominibusque, tamen non intermisimus. Reddidere igitur patriam et victoriam et antiquum belli decus amisum, et in hostes, qui caeci avaritia in pondere auri foedus ac fidem fefellerunt, verterunt terrorem fugamque et caedam.

 

[52] Haec culti neglectique numinis tanta momenta in rebus humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum e naufragiis prioris culpae cladisque emergentes paremus nefas? Urbwem auspicato inauguratoque conditam habemus; nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus; sacrificiis sollemnibus non dies magis stati quam loca sunt, in quibus fiant. Hos omnes deos publicos privatosque, Quirites, deserturi estis? Quam par vestrum factum ei est, quod in obsidione nuper in egregio adolescente, C Fabio, non minore hostium admiratione quam vestra conspectum est, quum inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit? An gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri placet, et pontifices flaminesque negligentiores publicarum religionum esse, quam privatus in sollemni gentis fuerit? Forsitan aliquis dicat, aut Veiis ea nos facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros, qui faciant; quorum neutrum fieri salvis caerimoniis potest. Et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iovis epulo num alibi quam in Capitolio pulvinar suscipi potest? Quid de aeternis Vestae ignibus signoque, quod imperii pignus custodia eius templi tenetur, loquar? Quid de ancilibus vestris, Mars Gradive tuque, Quirine pater? Haec omnis in profano deseri placet sacra, aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis?

 

Et videte, quid inter nos ac maiores intersit. Illi sacra quaedam in monte Albano Laviniique nobis facienda tradiderunt. An ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem Veios transferemus? Recordamini, agite dum, quoties sacra instaurentur, quia aliquid expatrio ritu negligentia casuve praetermissum est. Modo quae res post prodigium Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio affectae Veienti bello rei publicae remedio fuit? At etiam, tanquam veterum religionum memores, et peregrinos deos transtulimus Romam et instituimus novos. Iuno regina transvecta a Veiis nuper in Aventino quam insigni ob excellens matronarum studium celbrique dedicata est die! Aio Locutio templum propter caelestem vocem exauditam in Nova via iussimus fieri; Capitolinos ludos sollemnibus aliis addidimus, collegiumpque ad id novum auctore senatu condidimus; quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus, si non voluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus metu retenti sumus? De sacris loquimur et de templis; quid tandem de sacerdotibus nonne in mentem venit, quantum piaculi committatur? Vestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil unquam praeterquam urbs capta movit; flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est. Hos Veientes pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Vestales tuae te deserent, Vesta, et flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet? Quid alia, quae auspicato agimus omnia fere intra pomoerium, cui oblivioni aut cui negligentiae damus? Comitia curiata, quae rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicato, nisi ubi assolent, fieri possunt? Veiosne haec transferemus? An comitiorum causa populus tanto incommodo in desertam hanc ab dis hominibusque urbem conveniet?

 

[53} At enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis expiari posse; sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Veios migrare nec hic aedificando inopem plebam vexare. Hanc autem iactari magis causam quam veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto, qui meministis, ante Gallorum adventum, salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam esse, ut Veios transmigraremus. Et videte, quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. Vos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis; ego contra (nec id mirati sitis, pruisquam, quale sit, audieritis), etiamsi tum migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem. Quippe tum causa nobis in urbem captam migrandi victoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est. Non enim reliquisse victores, sed amisisse victi patriam videbimur: hoc ad Aliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessitatis impossuisse, ut desereremus penates nostros exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus, quem tueri non possemus. Et Galli evertere potuerunt Romam, Romani restituere non videbuntur potuisse? Quid restat nisi ut, si iam novis copiis veniant (constat enim, vix credibilem multitudinem esse) et habitare in capta ab se, deserta a vobis hac urbe velint, sinatis? Quid? Si non Galli hoc, sed veteres hostes vestri, Aequi Volscive, faciant, ut commigrent Romam, velitisne, illos Romanos, vos Veientes esse? An malitis hanc solitudinem vestram quam urbem hostium esse? Non equidem video, quid magis nefas sit. Haec scelera, quia piget aedificare, haec dedecora pati parati estis? Si tota urbe nullum melius ampliusve tectum fieri possit, quam casa illa conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam exsulatum publice ire? Maiores nostri, convenae pastoresque, quum in his locis nihil praeter silvas paludesque esset, novam urbem tam brevi aedificarunt; nos, Capitolio, arce incolumi, stantibus templis deorum, aedificare incensa piget? Et, quod singuli facturi fuimus, si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico incendio universi recusamus facere?

 

[54] Quid tandem? Si fraude, si casu Veiis incendium ortum sit, ventoque, ut fieri potest, diffusa flamma magnam partem urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamve quam urbem quaesituri sumus, quo transmigremus? Adeo nihil tenet solum patriae nec haec terra, quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet? Equidem (fatebor vobis, etsi minus iniuriae vestrae quam [meae] calamitatis meminisse iuvat) quum abessem, quotiescunque patria in mentem veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et assueta oculis regio et hoc caelum, sub quo natus educatusque essem; quae vos, Quirites, nunc moveant potuis caritate sua, ut maneatis in sede vestra, quam postea, quum reliqueritis eam, macerent desiderio. Non sine causa dii hominesque hunc urbi condendae locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur, mare vicinum ad commoditates nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum, regionem Italiae mediam. Ad incrementum urbis natum unice esse locum, argumento est ipsa magnitudo tam novae urbis. Trecentesimus sexagesimus quintus annus urbis, Quirites, agitur;inter tot veterrimos populos tam diu bella geritis, quum interea, ne singulas loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria, tantum terra marique pollens atque inter duo mari latitudinem obtinens Italiae, bello vobis par est. Quod quum ita sit, quae, malum, ratio est expertis alia experiri, quum, iam ut virtus vestra transire alio possit, fortuna certe loci huius transferri non possit? Hic Capitolium est, ubi quondam capite humano invento responsum est, eo loco caput rerum summamque imperii fore; hic, quum augurato liberaretur Capitolium, Iuventas Terminusque maximo gaudio patrum vestrorum moveri se non passi; hic Vestae ignes, hic ancilia caelo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis dii.